Der Presbyter Reginhelm schenkt auf Bitte Chadolts dessen Besitz zu Staufen an Sanct Gallen.
Datierung: 868 12 20
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Notum sit omnibus praesentibus atque futuris, quod quidam homo Chadolt nomine de pago Albekeuve pro remedio animae suae parentumque suorumhereditatis suae iura ad monasterium sancti Galli contradere disposuit; sed cum interveniente molestia corporis voti sui compos existere non potuisset, necessitate ductus rogavit Reginhelmum presbyterum integra illi potestate concessa, ut ipsas hereditatis suae res ad praefatum monasterium potestativa manu contraderet Ego itaque Reginhelmus licet indignus presbyter eius praecibus adquiescens cum manu advocati mei Erfinrichi trado ad monasterium sancti Galli, cui modo Crimaldus abba praeest, quicquid praefatus Chadolt de parte hereditatis ae adquisitionis suae et duorum filiorum suorum, qui defuncti sunt, habere ac possidere visus est in loco, qui dicitur Stoufun, id est unam curtem sepe circumdatam cum aedificiis, mancipiis, iumentis, pecudibus, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus necnon cuncta suo iuri pertinentia ut statim sine ullius contradictione ad praefatum monasterium firmiter perpetualiterque pertineant possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, hanc traditionis cartulam infringere temptaverit ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa Actum in monasterio sancti Galli publice, praesentibus istis, quorum hic signacula subnotantur Signum Reginhelmi presbyteri et advocati sui Erfinrichi. sig. Hartmoti decani. † Cotaberti praepositi. † Waltharii sacratarii. † Albrici cellarii. † Paldriti portarii. † Irfinki hospitarii. † Hartmanni camerarii et aliorum testium. † Engilwart. † Thiotpret. † Warmunt. † Liuti. † Liuthart. Ego itaque indignus monachus Eccho rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, XIII kal. ian anno XXVIIII regni Hludowici imperatoris et sub Hudolricho comite.