Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 541

Abt Grimald verleiht an Plenung den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Neuershausen.
Datierung: 868 12 03
Ausstellungsort: Neuershausen

Christi favente clementia Grimaldus abba. Complacuit itaque mihi cum manu advocati mei Liuthardi, qui in vice Libonis advocati nostri in hac traditione consensit, et placito monachorum sancti Galli, ad cuius coenobium ista traditio facta est res, quas nobis Plenung tradidit, per hanc ei precariam represtare, quod et feci Tradidit autem nobis idem homo quicquid conquisitionis in Prisigoue habuit in loco, qui dicitur Niuvirihishuson, tam aedificiis, quam pratis, silvis, agris, aquis aquarumque decursibus, necnon et omnia, quo deinceps in eadem marcha adquisierit, ad idem monasterium cum manu advocati sui Folriti tradita esse voluit, et omnia, quae in Para habuit, sicut karta illius traditionis continet; ea pactione servata, quae inter ipsum et illos monachos facta est in basilica, quae ipsi ab illis prestita est; ea tamen condictione haec tradidit, ut ipsa in Niuvirihishuson recipiens absque censu diebus vitae suae possideret. Et ubicumque obierit, sive intra monasterium, sive foris, statim post eius obitum ipse res, quas in Niuvirihishuson tradidit, ad monasterium revocentur, sicut illa, quae in Para tradidit, iam antea monasterii utilitatibus subdita sunt Actum in Niuvirichishuson publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Grimaldi abbatis et advocati eius Liuthardi, qui in vice Libonis fuit. sig. Theothardi praepositi. sig. Hartmoti decani. sig. Ruadhoi hospitarii. † Managolti cellarii. † Waltharii sacrorum custodis. sig. Erleboldi portarii. † Coteberti camararii et aliorum testium. sig. Muato. † Erchanbret. † Eskini. † Otpret. † Otini. † Cozpret. † Wolfker. † Frecholf. † Cundpret. † Cuotheri. † Fridurih. Ego itaque Theothart ad vicem Zezonis scripsi et subscripsi Notavi diem VI feriam, II non. dec annum XXVII regni Hludowici, sub comite Albricho.