Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 543

Abt Grimald verleiht an Horskine den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Thurftisthorf, Buwil, Puppikon (?), Bleichen, Rielh, Huodalbrhetiswilare, E(h)stegen und Mühlebach gegen Zins.
Datierung: 869 01 02
Ausstellungsort: Sitterdorf

Christi favente clementia Grimaldus abba monasterii sancti Galli. Convenit me cum consensu fratrum et advocati nostri Tagaberti ut res, quas nobis Horskine tradidit, ei per hanc precariam represtaremus, quod et ita fecimus Ipse enim tradidit nobis quicquid proprietatis hodierna die in subscriptis locis habere visus est, id est in Thurftisthorf et in Puobinwilare, in Pucchinchova, in Pleichun, in Riot, in Huodalbrhetiswilare, in Eskistege et in Mulibach, omnia ex integro, tam aedificiis, quam locis, campis, pratis, agris, silvis, marchis, viis, cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus et quicquid dici aut nominari potest, exceptis tantummodo mancipiis salicis; ea videlicet ratione, ut easdem res omni tempore vitae suae sine censu habeat et si quando redimere voluerit cum uno solido redimendi licentiam habeat. Quod si illi legitimi heredes ex membris suis provenerint, scilicet filii vel filiae, prefatas res sine censu cum redemptione supradicta possideant. Si autem ille obierit isdem rebus neque a se ipso neque a legitima sua procreatione redemptis, tunc Regindrud soror eius et filii illius Hornunch et Theotpret supradictas res ad se statim recipiant; ea tamen condictione, ut pleniter duorum annorum fructum de terra salica et tributa servorum ad omnia supradicta loca pertinentia, sicut fratri suo Ruadperto et uxori suae Perhtgartae et nos ipsis placuerit, ubicumque nos communi consilio pro requie animae suae parentumque suorum donare voluerimus sive pauperibus, sive eclesiasticis viris, erogandi licentiam habeamus. Quod si fructus in uno anno defuerit vel aliqua occasione succedente consumptus fuerit, in tertio restituatur, ut pleniter, sicut supra diximus, fructus duorum annorum pro supradicto Horskine et parentibus suis secundum voluntatem supradictorum et nostram erogetur. At si prefati nepotes eius Hornunch et Theotpret redimere voluerint, cum VIII libris in auro et argento et novo serico estimatis post obitum illius infra tempus quinque annorum redimendi potestatem accipiant. Et si illi necdum ipsis rebus redemptis obierint, tunc sorores ipsorum filiorum prefatae Regindrudae infra supradictum tempus quinque annorum post obitum illius cum supradicta redemptione redimant. Quod si aliqui de illis easdem res redemerint, ipsi et tota legitima illorum procreatio absque ullius contradictione totum tempus vitae suae possideant et ad alium locum vertendi sive tradendi nullo modo potestatem habeant, nisi ad nostrum, id est monasterium sancti Galli. At si illorum legitima procreatio tota defecerit, tunc prefatae res cum omni integritate ad nos statim redeant in aevum possidendae. Si vero supradictae sororis eius Regindrudae legitimi filii vel filiae in prefato spacio quinque annorum non redemerint, similiter suprascriptae res ad nos statim revertantur perpetim retinendae Actum in villa, quae dicitur Situruna publice, presentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Tagaberti, qui hanc precariam fieri voluerunt. sig. Hartmoti decani. sig. Theotharti prepositi. sig. Waltharii sacratarii. sig. Cotaberti cellerarii. sig. Erleboldi portarii. sig. Irfingi hospitarii. sig. Hartmanni camerarii. Signa aliorum testium, qui presentes ibidem fuerunt. † ... frid. † Wito. † Milo. † Sigger. † Wolfdrige. † Horskine. † item Milo. † Muninch. † Eccho. † Theoto. † Hadabret. † Kernand. † Walthram. † Werimpret. † Fridine. † Sigibret. † Hugubret. † Hiltibret. † Wolvolt. † Engilbold. † Willihelm. † WitpretWaldpret. † Ceizo. † Pabo. † Werdo. † Wolfram. Ego itaque Wichram indignus monachus ad vicem Waltharii presbiteri rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, IIII nonas ianuarias anno XXVIII regni Hludowici, sub Adalberto comite.