Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 540

Bono überträgt seinen ganzen ererbten Besitz im Thurgau, mit Ausnahme einer Hufe zu Weinfelden und des Besitzes zu Zihlschlacht, an Sanct Gallen.
Datierung: 868 09 08
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine Ego Bono, filius Bononis et Hiltimotae, divino amore compunctus ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis Grimaldus Hludowici regis archicappellanus praeesse videtur, trado omnem hereditatem meam, quae in pago Turgaugensi ex parentibus meis et a fratre meo Walthario sive ex traditione consobrini mei Erimberti seu etiam ex meo labore ac studio mihi in proprietatem successit, excepta una hoba in Quiveldun rebusque in Cillislate mihi subiectis cetera omnia pro mea anima et pro animabus eorum, qui haec mihi habenda reliquerant, ad ipsum monasterium ea ratione contradita esse volo, ut ego ipsas res habeam annisque singulis pro censu unum ex eis denarium persolvam; eo etiam addito, si eundem censum annis singulis forte non reddidero, ut quandocumque velim tot pro eo denarios reddam, quot annis eum me non reddidisse constiterit. Ego etiam et filius meus vel filii videlicet masculi, si hanc traditionem redimere velimus, cum uno solido redimamus. Redemptione autem non peracta si ego obiero et filium vel filios, qui hanc redemptionem perficiant, non reliquero, tunc frater meus Luto vel eius filius sive filii ex legitimo coniugio procreati cum X libris infra V annos haec omnia redimant atque possideant. Si vero illum easdem res non redimere vel heredes masculos non habere contigerit, tunc demum filiabus meis concedatur, ut similiter sicut ego vel filius meus cum uno solido redimant. At si nec filias, qui haec redimant, heredes habuero, tunc consanguineus meus Thiothelm, si heredem masculum habuerit, cum ipsius manu vel ipse heres per seipsum cum XII libris redimant. Nos vero omnes, si non peracta redemptione obisse contigerit, tunc ad ius monasterii redeant in perpetuum possidendae, illo tamen firmato, ut uxor mea Engilrat omnia haec tempore vitae suae habeat, et post eius obitum eorum proprietati, qui haec conditione praescripta redemerint, succedant vel ad ius monasterii deinceps habenda pertineant Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut alia persona contra hanc traditionis cartam venire temptaverit auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Bononis, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Amalung. † Lantolt. † Ruodpret. † Walthram. † Engilbold. † Anzo. † Hadabret. † Reginger. † Hetti. † Nandker. † Altabret. † Erchanbold. † Liutfrid. † Wito. Ernust. Wilih. Reginbret Ruodbret. item Ruodbret. Willihelm. Witpret. Cozpret. Adalbret. item Adalbret. Willivrid. Winiger. Ego itaque Engilbret indignus monachus vice Isonis rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem IIII fer., VI id. sept annum XXVIIII regni Hludowici regis, sub Adalberto comite.