Luto überträgt seinen ererbten Besitz im Thurgau, mit Ausnahme desjenigen zu Krummbach und Zihlschlacht, an Sanct Gallen.
Datierung: 868 09 08
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Dei nomine Ego Luto filius Erimberti et Waltaradae divino amore compunctus ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis Grimaldus Hludowici regis archicapellanus praeesse videtur, trado omnem hereditatem meam, quae in pago Turgaugensi ex parentibus et fratribus meis sive ex traditione consobrini mei Erimberti mihi in proprietatem successit, exceptis rebus, quae in Chrumbinbache et in Zillislate ad me pertinent caetera omnia pro mea anima et pro animabus eorum, qui haec mihi habenda reliquerant, ad ipsum monasterium ea ratione contradita esse volo, ut ego ipsas res habeam annisque singulis unum ex eis denarium pro censu persolvam; eo etiam addito, eundem censum si forte non reddidero, ut quandocumque velim tot pro eo denarios reddam, quot annis eum me non reddidisse constiterit. Ego etiam et filius meus vel filii, videlicet masculi, si hanc traditionem redimere velimus, cum uno solido redimamus. Redemptione autem non peracta si ego forte obiero et filium vel filios, qui hanc redemptionem perficiant, non reliquero, tunc frater meus Bono vel eius filius sive filii ex legitimo coniugio procreati cum X libris infra V annos haec omnia redimant atque possideant. Si vero illum easdem res non redimere vel heredes masculos non habere contingerit, tunc demum filiabus meis concedatur, ut similiter, sicut ego vel filius meus, cum uno solido redimant. At si nec filias, quae haec redimant, heredes habuero, tunc consanguineus meus Thiothelm, si heredem masculum habuerit, cum ipsius manu vel ipse heres per se ipsum cum XII libris redimant. Nos vero omnes, si non peracta redemptione obisse contigerit, tunc omnia haec ad ius monasterii redeant in perpetuum possidenda Hec quoque traditio a me legitime ac potestative peracta nullo refragante firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus cartamque firmantibus istis Signum Lutonis, qui hanc traditionem peraegit. sig. Lautolt. sig. Ruodpreht. † Walthram. † Engilbold. † Anzo. † Hadabreht. † Reginger. † Hetti. † Nandker. † Altabreht. † Erchanbold. † Liutfrid. † Wito. † Ernust. Wilich. Regimbreht. Ruodpreht. Willihelm. Witpreht. Cozpreht. Adalbreht. item Adalbreht. Willivrid. Winiger. Ego itaque Iso monachus ac presbiter indignus ipsiusque frater Lutonis rogatus ab eo hanc cartulam scripsi et subscripsi IIII feria, VI id. sept anno XXVIII Ludowici regis, sub Adalberto comite.