Ruadpert überträgt seinen ererbten Besitz im Thurgau an Sanct Gallen.
Datierung: 868 (867) 05 30 (06 01)
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Ruadpertus cogitans de remedio animae meae et parentum meorum trado ad monasterium sancti Galli, cui modo Grimaldus abba praeest, quicquid proprietatis in Turgeuve ex paterna successione possideo ea tamen condicione, ut ego res ipsas dies vitae meae sub censu duorum denariorum possideam et si redimere voluero, cum I solido redimam. Si autem ego ante matrem meam obiero, tunc ipsa easdem res dies vitae suae sub eodem censu habeat. Post eius vero obitum, si tamen ego legitimum heredem non relinquo, tunc frater meus Hagano et legitimi eius heredes, si forte ei procreati fuerint, res supradictas sub censu supradicto possideant redimendi licentia cum una libra sibi concessa. Quod si ipsi non redemerint, tunc sorores meae legitimis viris nuptae easdem res habeant et censum inde annis singulis solvant unum solidum, utraque dimidium, et similiter utraque una libra redimendi facultatem habeat, similiter et legitimi earum filii. Si autem neque ipsae redemerint nec earum filii, tunc filii avunculi mei Amalungi et legitima eorum procreatio res sepe nominatas dum voluerint sub censu duorum solidorum habeant redemptionis precio quatuor libris sibi proposito. Si tandem neque ipsi redemerint, tunc omnia ad prefatum monasterium absque ullius contradictione redeant in evum possidenda Si quis vero, quod fieri non credimus, contra hanc cartam venire temptaverit auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Ruadperti, qui hoc fieri voluit. † Pato. † Wetti. † Hungoz. † Reginpret. † Walthram. † Engilbold. † Ruadho. † Heripret. † Thiotpret. † Thiotho. † Walto. Ego itaque Liuthartus monachus atque bibliothecarius rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, kal. iun anno XXVIIII regni Hludowici, sub Adalperto comite.