Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 536

Meginfrid vertauscht an Abt Grimald von seinem ererbten Zinsbesitz einen Weiler auf dem Berge Sambiti in der Mark Gossau gegen ebensoviel von dem durch seinen Bruder an Sanct Gallen übertragenen Besitz in der Mark Gossau, mit Beibehaltung desselben Zinses.
Datierung: 868 04 09
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Omne, quod inter partes diversas bonis moribus sanisque consiliis fuerit diffinitum, necesse est ob utilitatem servandae pacis atque futura iurgia devitanda spatio temporis succedente conscriptionis vinculo colligare Quapropter notum sit omnibus, quod quidam homo nomine Heinhart ad monasterium sancti Galli, cui Grimaldus abba modo praeest, omnem hereditatem propriam, quod in Cozesouaromarcha habuit, ex integro tradidit Postea vero eodem defuncto frater ipsius nomine Meginfrid eundem abbatem Grimaldum obnixe rogavit, ut de hereditate sua, quam cum censu possidebat in eadem marcha Cozesouva, unum wilare in monte situm, qui dicitur Sambiti, ad ipsum monasterium traderet et de hereditate praedicti fratris tantum accipere mereretur Quod venerabilis abba Grimaldus una cum consensu omnium fratrum et advocati sui Alpharii concessit et conscriptionis vinculo firmare praecepit; eo videlicet pacto, ut ipse Meginfridus de illa hereditate, quam a coenobio sancti Galli concambiavit, eundem censum solvat, quem prius de parte sue hereditatis solvebat Haec conditio concambii tali ratione acta est, ut deinceps utraque pars pro possessione propria firmitatis emissionem habeat, videlicet ut acceptum partibus monasterii sancti Galli ibidem firmatum sit in possessionem perpetuam, similique modo iam dictus Meginfrid eadem firmitate praedictas res suae proprietati vindicet possidendas, scilicet quicquid a coenobio sancti Galli et Grimaldo abbate concambiavit. Haec itaque praesens concambii carta ex utraque parte absque ullius contradictione firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Meginfrid, qui hoc concambium fieri rogavit. sig. Sindolf. sig. Reginger. sig. Wilhelm, sig. Adalram. sig. Adalbreht. sig. Wolfmunt. sig. Ortheri. sig. Waldpret. sig. Wichram. sig. Hunger. Ego itaque Wichram indignus monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, V id. april anno XXVIII regni Hludowici, sub Adalberto comite.