Wichram und Waldpreht vertauschen an Abt Grimald einen Theil ihres ererbten Besitzes bei Herisau in der Mark Gossau gegen ebensoviel in derselben Mark.
Datierung: 868 04 09
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Omnibus notum est, quod quicquid boni consilii fuerit inventum atque patratum, necesse est propter contentiones devitandas multo temporis intervallo succedente stilo conscriptionis memoriae commendare Unde quidam homines Wichram et Waldpreht ad Grimaldum abbatem monasterii sancti Galli venientes obnixe rogabant, ut ab illis quamdam partem propriae hereditatis in Cozesouaromarcha sitam acciperet atque illis similem portionem hereditatis in eadem marcha concedere dignaretur cum carta ipsius concambii Quod ille sereno animo suscipiens una cum consensu fratrum et advocati sui Alpharii concessit, et ut illud ex utraque parte firmius perenni stabilitate firmatum sit, cartam huius concambii conscribi praecepit. Dederunt praedicti homines ad partes supra nominati monasterii quicquid circa Herineshouva habere videbantur, cultis et incultis ita videlicet, ut ipsae res a rectoribus ipsius coenobii in perpetuum possideantur absque ullius contradictione. Ipsi vero econtra acceperunt tantundem de terra similiter in aevum absque ullius contradictione possidendum. Haec itaque praesens concambii carta ex utraque parte absque ullius contradictione firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Wichram et Waldpreht, qui hoc concambium fieri obnixe rogabant. sig. Sindolf. sig. Reginger. sig. Wilhelm. sig. Adalram. sig. Adalbret. sig. Wolfmunt. sig. Ortheri. sig. Meginfrid. sig. Hunger. Ego itaque Wichram indignus monachus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, V id. april anno XXVIII regni Hludowici, sub Adalberto comite.