Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 520

Abt Crimald verleiht an Isanbert den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz im Thurgau gegen Zins.
Datierung: 866 08 28
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi favente clementia Crimaldus abba monasterii sancti Galli. Convenit me una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Tagaberti ut res, quas nobis Isanbert tradidit, ei per hanc precariam represtaremus, quod et ita fecimus Ipse Isanbert tradidit nobis talem hereditatem, qualem pater eius Ratbert in Durgauve reliquit illi et qualem hodierna die in sua vestitura habere visus est, cuncta videlicet ex integro, tam edificiis, quam domibus, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus et quicquid nominari vel dici potest; ea tamen ratione, ut ipsas raes ad se recipiat et censum inde singulis annis denarios II persolvat. Et si redimere voluerit, cum I solido redimat. Si autem utilis probatus fuerit, ut monachicam vitam agere possit, tunc locum suum illic habeat, et ipsae res ex integro ad predictum monasterium in evum possidende redeant. Quod si ille non redemerit nec locum suum ibi habuerit, tunc Isanbert avunculus eius vel legitimi filii eius redimant cum XX solidis infra IIII annos et interim censum solidum I persolvant. Quod si nec ille redemerit nec ullus eius legitimus heres, tunc Walthram aut legitimi filii infra VI annos cum XXX solidis redimant et interim censum solidum I persolvant. Si autem neque ille redemerit nec eius legitimus heres, tunc Ratbert frater eius infra V annos redimat cum C solidis et interim censum solidum I persolvat; ita tamen, si antea erga eum benefecerit. Quod si nullus eorum redemerit, tunc ipsae res ad monasterium revertantur in evum possidende Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Crimaldi abbatis et advocati sui Tagaberti, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Hartmoti decani. † Engilrammi prepositi. † Waltharii sacratarii. † Coteberti cellerarii. † Hartmanni camerarii. † Managolti portarii.† Yrfingi hospitarii. Signa et aliorum testium. † Isanbert. † Walthram. † Tagabert. † Werdo. † Werimbert. † Ruadbert. † Heberine. † Haicho. † Milo. † Wallod. † Hecco. † Kernand. † ..... † ...... † Erchanbold. † Wolfho. † Kerolt. Ego itaque Erimbertus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lunae, II feriam, V kal. sept anno XXVII regni Hludowici, sub Adalberto comite.