Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 519

König Ludwig macht den Hörigen Erchanpold durch Ausschlagen des Denars frei.
Datierung: 866 08 06
Ausstellungsort: Regensburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, qualiter fideles nostri Managoldus et Egino tradiderunt duo mancipia sua propria ad sanctam Mariam ad monasterium superiorem puellarum in Reganesburc per manus advocati eiusdem monasterii nomine Folcrat. Et concambiavit inde quendam servum nomine Erchanpold, ut eum ob mercedis nostrae augmentum liberum dimitteremus. Nos vero manu propria nostra excutientes a manu suprascripti Erchanpoldi denarium secundum legem salicam eum liberum dimisimus et ab omni iugo servitutis absolvimus, eius quoque absolutionem per praesentem auctoritatem nostram confirmavimus atque nostris et futuris temporibus firmiter atque inviolabiliter mansuram esse volumus. Praecipientes ergo iubemus, ut sicut reliqui manumissi, qui per huiusmodi titulum absolutionis a regibus vel imperatoribus Francorum noscuntur esse relaxati ingenui, ita deinceps memoratus Erchanpold per hoc nostrae auctoritatis praeceptum nullo inquietante, sed Deo auxiliante perpetuis temporibus valeat permanere bene ingenuus atque securus. Et ut haec auctoritas absolutionis nostrae inviolabilem obtineat firmitatem anuli nostri inpressione subter eam iussimus sigillari. Hebarhardus notarius ad vicem Grimaldi recognovi et subscripsi. Data VIII id. aug., anno XXXIIII regni domni Hludowici Serenissimi regis in orientali Francia regnante, indictione XIIII. Actum Reganesburc in Dei nomine feliciter, Amen.