Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 521

Emhilt überträgt 5 Hörige an Sanct Gallen.
Datierung: 866 06 20 – 867 06 20
Ausstellungsort: Wuppenau

Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris, quod ego Emhilt vocem evangelicam sedulo auditu percipiens, qua dicitur: Date elemosinam et ecce vobis omnia munda sunt, cogitavi, qualiter tantae admonitionis praecepta servare potuissem. Unde pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad coenobium sancti Galli, cui modo venerabilis Grimaldus abba praeesse dinoscitur, V mancipia, quorum nomina sunt: Tiurolf, Richa, cum tribus filiis et cum omnibus utensiliis, quae modo habere visa sunt eo denique pacto, ut soror mea Amalfriht vel illius legitima procreatio sub censu unius denarii ad se recipiant Et si redimere voluerint, cum X solidis redimendi licentiam accipiant. Quod si illa redimere noluerit nec illius procreatio, ius coenobii illa possideat Haec cartula traditionis volo, ut absque ullius contradictione firma et stabilis permaneat cum subnixa stipulatione Actum in Woppenoua publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Adalo. Winidheri. Puoto. Werinbold. Uoto. Wolfhart. Anno. Thiotpreht. Sigiheri. Thiotpreht. item Thiotpreht. Rihcker. Ego itaque Hartpertus indignus levita rogatus scripsi et subscripsi et notavi diem secundam feriam anno XXVII regni Ludowici regis, sub Adalberto comite.