Engilrih überträgt 15 Jucharte und eine halbe Casate zu Adaldrudowilare an Sanct Gallen.
Datierung: 864 11 16
Ausstellungsort: Adaldrudowilare
Igitur in Dei nomine perpetrandum est unicuique, quod divina admonet scriptura: Date et dabitur vobis, et iterum: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Qua admonitioneego Engilrih in vice Adalberti comitis trado ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis abba Grimaldus preesse dinoscitur, XV iuchos et dimidium casatae in pago Linzgauge in villa, que dicitur Adaldrudowilare ea videlicet condictione, ut Thiotpertus, si monachicam vitam in monasterio velit ducere, absque ulla contradictione id faciat, et eae res ad rectores monasterii pertineant statim in presenti possidendae; si vero ad illam congregationem se non adsociat, tunc predictae res ad illum redeant possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ulla opposita persona contra hanc traditionem venire vel irrumpere temptaverit ad aerarium regis auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec cartula nihilominus firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in eadem villa, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Engilrici, qui hanc traditionem in vice Adalberti comitis fecit. † Liutolt. † Cundheri. † Walteri. † Waldpret. † Thiotpret. † Albirih. † Engilbret † Mano. Ego itaque Herimot indignus subdiaconus rogatus ad vicem Rihperti scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, XVI kal. dec anno XXV Ludowici regis, sub Oadalricho comite.