Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 504

Der Presbyter Rumolt überträgt seinen erworbenen Besitz zu Mundingen an Sanct Gallen.
Datierung: 864 09 12
Ausstellungsort: Mundingen

Omni homini necesse est implere, si est unde habet quod implere valeat, hoc quod veritas sonat: Date et dabitur vobis Ideoque ego in Dei nomine Rumolt presbiter his veridicis dictis ammonitus trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo Grimaldus abbas preesse dinoscitur, omnem conquisitionem meam, quam a Waningo et Madalgero in Muntinchova marca circa fluvium Dreisima sitam cum manu advocati mei Rihperti comparavi et adquesivi, omnia ex integro ibidem sicut vestitus fui, id est molendinum, aquaeductum, silvulam ex utraque parte fluminis, aquis, pratis, silvis, agris, viis, pascuis, adiacentis, egressus et ingressus, cultis et incultis, nihil extra dimittens prefati conquisitionis, sed integriter cum manu advocati mei Rihperti tradens pro remedio animae meae patrisque mei ac matris aliorumque meorum proximorum ad supradictum coenobium; in ea ratione, ut dum ego vixero easdem res cum censu proserviam annis singulis cum precio cerae unius denarii valentem ad missam sancti Martini ad Witunauva, et ut illam plagitationem, quam cum istis causis habeo vobiscum factam, vestra ex parte sit firma, sicut ex mea tantum tempus vitae meae. Si foras monasterium obiero, tunc statim et ista mea conquisitio et vestrae causae ad vos redeant; si autem vivens monasterium vestrum intravero, similiter statim utraeque causae, quae in ista cartula sonant, ad prefatum coenobium pleniter revertantur Nullusque hanc traditionem a me factam inrumpere audeat quod si quis presumpserit, illa componat, quae in lege Alamannorum continentur stipulatione subnixa Actum in eodem loco. Signum Rumolti presbiteri et advocati sui Rihperti auctorum. sig. Benedicti. † Luithart. † Himmi. † Wicheri. † Engilbold. † Muato. † Adalbreht. † Isanbert. † Bernhart iun. † Otpert. † Wichart. † Benedict iun. † Waldheri. † Frecholf. † Eburhart. † Waning. † Madalger. † item Eburhart. † Alawic. † Willipoto. Ego itaque Thiothart ad vicem Zezonis cancellarii scripsi et subscripsi Notavi diem martis, II id. septembris anno Hludowici regis XXIIII, sub Albrico comite.