Adalpirin schenkt gegen bestimmte jährliche Leistungen ihren ganzen Besitz zu Egg an Sanct Gallen.
Dating: 865 03 10
Place of Composition: (Mönch-)Altorf
Grimaldus gratia Dei monasterii sancti Galli abba. Scire cupimus omnes tam praesentes, quam futuros, quod quaedam femina nomine Adalpirin omnem suam proprietatem, quam habuit in Ekkomarca, ad ius nostri coenobii contradidit atque transfundavit; sub ea ratione, ut nos easdem res statim ad nostram potestatem recipiamus, teneamus atque possideamus sub iure proprietatis, absque ullius contradictione, et ei econtra per singulos annos demus usque ad obitum eius quatuor carradas de grano, duas de spelta, alias duas de avena et unum friskingum solido valentem, quando pastura porcorum proveniet, quando autem non, VIII denarios valentem, et uno anno tonica unum solidum valentem, altero vero anno lineam, qui dicitur smoccho, duas tremissas valentem Actum in Altorf publice, praesentibus multis Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Ruadperti, qui hoc precarium fieri voluerunt. sig. Hartmoti decani. † Ruadhoi praepositi. † Waltharii sacratarii. † Erlebaldi portarii. † Cotaberti cellararii. Signa aliorum testium, qui praesentes fuerunt. † Wolfhart. † Wolfheri. † Amalrih. † Uozo. † Ruadpret. † Erchanpret. † Waltheri. † Pernhart. † Werimpret. † Kerpret. Ego itaque Albrih indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, VI id. Mar anno XXV Hludowici regis, sub Keroldo comite.