Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 503

König Ludwig bestätigt seinem Getreuen Notkar den ihm von Liuthard, einem Vasallen König Karls, übertragenen Besitz zu Kölliken.
Datierung: 864 08 20
Ausstellungsort: Regensburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, qualiter nobis ad sciendum venit, quod Liuthardus, vassallus Karoli fratris nostri, nobis infidelis esset, et idcirco quia hoc putavimus verum esse, ideo ei suam proprietatem in pago Argeuve, id est Cholinchove, auferre praecepimus. Postea vero hoc a fidelibus nostris veraciter inquirentes comperimus per illorum relatum mendacium esse, quod nobis de illo dictum fuit, et idcirco ei suam proprietatem reddidimus. Ipse vero Liuthardus illam proprietatem cuidam fideli nostro nomine Notkario, vassallo Hruodolfi, in praesentiam nostram tradidit. Tunc ipse Notkarius deprecatus est clementiam nostram, ut missis nostris praecepissemus eum revestiri de praescripta proprietate ad Cholinchove, quam praescriptus Liuthardus in praesentiam nostram ei tradidit. Quod et fecimus, tribuentes inde ei missum nostrum vassallum nomine Buobonem. Postea vero ipse Notkarius deprecatus est celsitudinem nostram, ut hoc ei nostrae auctoritatis praeceptum scribere iuberemus, per quod decernimus atque iubemus, ut praedictas res sibi traditas ad Cholinchove cum omnibus rebus ibidem pertinentibus saepe nominatus Notkarius habeat, quasi ei hereditario iure advenissent absque ullius molestia vel inquietudine. Ideo namque ille hanc nostram sibi deprecatus est habere auctoritatem, quatinus si ullo umquam tempore, temporibus scilicet nostris vel temporibus successorum nostrorum eum de ipsa proprietate impedire vellent aliqui, non praevaluissent. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, anuli nostri inpressione subter eam iussimus sigillari. Hebarhardus notarius ad vicem Grimaldi archicappellani recognovi et subscripsi. Data XIII kal. septembris, anno XXXII regni domni Hludowici serenissimi regis in orientali Francia regnante, indictione XII. Actum Reganesburc civitate regia in Dei nomine feliciter. Amen.