Ratpold überträgt seinen Besitz zu Dentenweiler (?), mit Ausnahme der Hörigen und des Tegernmoos, an Sand Gallen.
Datierung: 864 08 10
Ausstellungsort: Luttolsberg
Ego in Dei nomine Ratpold pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad monasterium sancti Galli, cui nunc venerabilis abba Grimaldus praeesse dinoscitur, quicquid in Tetineswilare hodierna die habere videor, omnia videlicet ex integro, id est tam domibus, quam aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus et quicquid dici vel nominari potest, exceptis mancipiis et excepta una porciuncula possessionis meae, quae vocatur Tegrenmos, cetera omnia ad praedictum monasterium tradita ac delegata esse volo ea scilicet ratione, ut ego ipse easdem res ad me recipiam et inde annis singulis censum persolvam, id est IIII denarios vel tantundem in alio pretio. Et continuo post meum recessum eaedem res ad praefatum monasterium redeant in aevum possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus meis vel cognatis contra hanc cartulam aliquid inferre conaverit, conatus sui privetur effectu et ipse ad erarium regis auri untias III, argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Liutolfesperc publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Ratboldi, qui hanc traditionem fecit. sig. Reginolf. sig. Nandker. sig. Altman. sig. Waltant. sig. Wicheri. sig. Engilbold. sig. Kisilolt. sig. Scrutolf. † Puoso. † Meginolt. † Rafolt. sig. Ehso. Ego itaque Engibrhet vice Rihberti praepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, III id. aug anno XXV regni Hludowici, sub Cozberto comite.