Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 498

Abt Grimald verleiht an Samuhel und Wieldrud den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Pettenwilare gegen Zins.
Datierung: 864 04 08
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi opitulante clementia Grimaldus abba monasterii sancti Galli. Convenit me una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Kerichonis ut easdem res, quas nobis Samuhel et eius coniunx Wieldrud tradiderunt, id est in Pettenwilare, cum omnibus ad eum locum pertinentibus eis per hanc precariam represtaremus, quod ita et fecimus ea scilicet ratione, ut ipse et coniunx eius easdem res ad se recipiant censumque annis singulis persolvant, id est solidum I. Si autem ille redimere easdem res voluerit, cum uno solido redimat; si autem coniunx eius Wieldrud eum supervixerit et ille ante easdem res non redemerit, tunc ipsa cum I solido redimendi licentiam habeat; si vero neuter illorum iam dictas res non redemerint et eis Deus legitimum heredem dederit , tunc et ipse predictas res similiter redimendi licentiam habeat; si autem nec ipsi nec heredes eorum legitimi iam prefatas res non redemerint, tunc post obitum illorum omnium omnia ex integro ad ius monasterii absque ullius contradictione redeant perpetualiter possidendae. Actum vero in monasterio sancti Galli, presente venerabili Grimaldo abbate Signum ipsius Grimaldi abbatis et advocati sui Kerichonis, qui hanc precariam fieri iusserunt. † Hartmoti decani. † Wolfcozi prepositi. † Erleboldi portarii. † Cotaberti cellerarii. † Waltarii sacratarii. † Irfingi hospitarii. † Hartmanni camerarii. † et aliorum testium. † Wolvolt. † Witigo. † Alpker. † Ruadker. † Wito. † Erimpret. † Wolfpret. † Fridubret. † Lantpret. † Wielant. † Engilwart et aliorum multorum, qui prenotati sunt in carta. Ego itaque indignus Liuthartus diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, id est VI id. apr anno XXIIII regni Hludowici, sub Cozperto comite.