Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 497

Abt Grimald verleiht an Alphere den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Züberwangen gegen Zins.
Datierung: 864 03 26
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi favente clementia Grimaldus abba coenobii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum et advocati nostri Witonis ut res, quas Alphere ad sanctum Gallum tradidit, ei per hanc precariam represtaremus, quod et ita fecimus Tradidit enim praedictus homo quicquid proprietatis hodierna die visus est habere in loco, qui vocatur Ciberoneswangun; ea videlicet condictione, ut ille ipse has res tempore vitae sue possideat censumque inde singulis annis persolvat, id est unum denarium. Et si umquam redimere velit, cum una libra licentiam redimendi retineat. Et quandocumque eius de hoc saeculo transitus Domino iubente acciderit isdem rebus adhuc ab illo non redemptis, tunc statim absque ullius contradictione praenominatae res redeant ad praefatum monasterium in aevum possidendae. Si autem in hoc itinere, quod omnipotentis Dei adiutorio nunc agere vult, hoc est ad limina sanctorum apostolorum, tinis vitae illius contigerit, tantum praesentis anni fructus iam memorati loci in usum uxoris suae Plidkardae succedant, deinceps vero ad servitium praescripti coenobii sine ulla dubitatione proveniant Actum in ipso monasterio sancti Galli publice, praesentibus istis, quorum hic nomina subnotantur Signum Grimaldi abbatis et advocati eius Witonis, qui hanc precariam perpetraverunt. sig. Hartmoti decani. sig. Waltharii sacratarii. sig. Hartmanni camerarii. sig. Cotabreti cellararii. sig. Erlaboldi portarii. sig. Irfingi hospitarii et aliorum testium. sig. Amalunc. † Strello. † Wolfdrigi. † Wetti. † Adalo. † Hadabret. † Tagabret. † Walthram. † Engilbold. † Erchanbold. † Willihelm. † Adalram. † Witpret. † Waldbret. † item Waldbret. † Meginvrid. † Lanto. † Engilbret. † item Engilbret. † Adalbret. † Williheri. Ego itaque Otine indignus monachus atque subdiaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, VII kal. aprilis anno XXV regni Hludowici, sub Adalberto comite.