Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 499

Abt Grimald verleiht an Samuhel den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz gegen Zins.
Datierung: 864 04 08
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi igitur favente clementia Grimaldus venerabilis abba monasterii sancti Galli. Convenit me una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Kerichonis ut res, quas nobis Samuhel pro animae suae remedio parentumque suorum tradidit, id est quicquid proprietatis pater eius Pirihtilio Cotalindae matri suae in dotem legitimum condonavit vel quicquid ipso die cum fratribus suis in omnibus omnino locis adhuc partitum non habuit, preter unam silvam in Otmuntesstetin sitam, sicut nobis superius contradidit, ei per hanc precariam represtaremus, quod ita et fecimus ea videlicet ratione, ut mater illius Cotalind easdem res tempus vitae suae possideat, post obitum vero illius, si ei superstes fuerit, res suas possideat. Si autem fratres eius Warinus et Isanbarto eam supervixerit, portionem suam cum tribus libris unus, cum tribus libris alter infra tres annos redimendi licentiam habeant. Si autem unus rennuerit et alter velit vel si unus alterum supervixerit, similiter sicut supra infra tres annos redimat cum duobus libris a monasterio sancti Galli, cum duobus a Constantia, cum duobus ab Augia. Si autem infra tres annos ab illis redemptum non fuerit, tunc iam dictae res ad ius monasterii redeant in evum possidendae Actum in monasterio sancti Galli publicae, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Kerichonis, qui hanc precariam fieri iusserunt. † Hartmoti decani. † Wolfcozi prepositi. † Erleboldi portarii. † Cotabreti cellerarii. † Waltarii sacratarii. † Hartmanni camerarii. † Irfingi hospitarii. † et aliorum multorum. † Wolvolti. † Alpkeri. † Ruadker. † Wito. † Erinbret. † Wolfpret. † Fridubret. † Lantpret. † Witigouvo. † Welant. † Engilwart. † Uto. † Kerhart. † Fridubret. † Reginpoto. † Mahhelm. † Pollo. Ego itaque Liuthartus indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, VI id. apr anno XXIIII regni Hludowici, sub Cozperto comite.