Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 496

Alphere überträgt seinen Besitz zu Züberwangen an Sanct Gallen.
Datierung: 864 03 26
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego igitur in Dei nomine Alphere evangelici praecepti non immemor: Date et dabitur vobis, pro salute et pro remedio animae meae parentumque meorum necnon et filiorum trado ad coenobium sancti Galli, cui nunc venerabilis abba Grimaldus praeest, quicquid proprietatis hodierna die visus sum habere in loco, qui vocatur Ciberoneswangun ea videlicet condictione, ut ego ipse easdem res tempore vitae meae possideam censumque inde singulis annis persolvam, id est unum denarium. Et si umquam redimere velim, cum una libra licentiam redimendi retineam. Et quandocumque meus de hoc saeculo transitus Domino iubente acciderit isdem rebus adhuc a me non redemptis, tunc statim absque ullius contradictione praenominatae res redeant ad praefatum monasterium in aevum possidendae. Si autem in hoc itinere, quod omnipotentis Dei adiutorio nunc agere volo, hoc est ad limina sanctorum apostolorum, finis vitae meae contigerit, tantum praesentis anni fructus iam memorati loci in usum uxoris meae Plidkardae cum omni integritate succedant, deinceps vero ad servitium praescripti coenobii sine ulla dubitatione proveniant Si quis vero, quod fieri non credo, si ego aut aliquis de cognatis meis huius cartulae corruptor existere conatus fuerit, praesumptionis suae privetur effectu et ad aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio sancti Galli publice, praesentibus istis, quorum hic nomina subnotantur Signum Alphere, qui hanc traditionem perpetravit. sig. Amalunc. sig. Strello. sig. Wolfdrigi. sig. Wetti. sig. Adalo. sig. Hadabret. sig. Walthram. sig. Engilbold. sig. Erchanbold. sig. Willihelm. † Adalram. † Witpret. † Waldbret. † item Waldbret. † Meginvrid. † Lanto. † Tagabret. † Engilbret. † item Engilbret. † Adalbret. † Williheri. Ego itaque Otine indignus monachus atque subdiaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, VII kal. aprilis anno XXV regni Hludowici, sub Adalberto comite.