Wolfhart überträgt seinen Besitz in der Mark Kempraten, mit Ausnahme eines Hofes, an Sanct Gallen.
Datierung: 862 05 18
Ausstellungsort: Kempraten
Ego in Dei nomine Wolfhart divino admonitus instinctu, ut terrenis facultatibus mercarer aeternas et bonis transitoriis mansura conquirerem. Memor itaque illius salutaris praecepti: Date et dabitur vobis et: Non est, qui relinquat domum aut agros propter me, qui non recipiat centies tantum trado ad monasterium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Grimaldus praeesse dinoscitur, pro remedio animae meae coniugisque meae quicquid in Centipratis marcha conquisitionis vel concambii regia fultus auctoritate et firmitate litterisque ab eo acceptis praesenti die visus sum habere, id est aquis, silvis, agris, pratis, cultis et incultis, omnia ex integro, excepto uno curtili, quod coniunx mea legitimis ab heredibus conquisivit ea tamen condictione, ut ego ipse praefatas res dies vitae meae possideam annisque singulis censum inde duos denarios solvam et post obitum meum statim ad monasterium praefatum in omnibus melioratae redeant in aevum possidendae, addito, ut nulli unquam in beneficium dentur; quod si datae fuerint, ad succedentes proximos meos revertantur Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut cognatorum meorum vel heredum aliquis hanc cartulam a me potestativa manu factam corrumpere voluerit et voluntatis corruptae machinationem publicaverit auri untias III, argenti pondera V ad aerarium regis coactus persolvat haecque epistula firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso loco, id est Centiprata nuncupato, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Wolfharti, qui hanc traditionem fecit. sig. Kerolti comitis. † Wolfheri. † Perhtger. † Oazo. † Unnid. † Perhthart. † Andreas. † Uto etc. Ego itaque Albrih indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi tertiam feriam, XV kal. iun anno XXIIII regni Hludowici regis, sub Kerolto comite.