Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 492

Abt Grimald verleiht an Wolfhart den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Kempraten gegen Zins.
Datierung: 863 05 18
Ausstellungsort: Kempraten

Christi favente clementia Grimaldus abba monasterii sancti Galli. Complacuit mihi cum manu advocati mei Ruadperti et consensu fratrum in eodem monasterio degentium res nobis a Wolfharto traditas eidem per hanc precariam repraestare Tradidit autem nobis, id est ad monasterium sancti Galli, pro remedio animae suae coniugisque suae quicquid in Centipratis marca conquisitionis vel concambii regia fultus auctoritate et firmitate litterisque ab eo acceptis praesenti die visus est habere; id est aquis, silvis, agris. pratis, cultis et incultis, omnia ex integro, excepto uno curtili, quod coniunx eius legitimis ab heredibus conquisivit; ea tamen condictione, ut ille ipse praefatas res dies vitae suae possideat annisque singulis censum inde duos denarios solvat, et post obitum suum statim ad monasterium praefatum in omnibus melioratae redeant in aevum possidendae, addito, ut nulli unquam in beneficium dentur; quod si datae fuerint, ad succedentes proximos eius revertantur Actum in eodem loco, id est Centipratae nuncupato, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Grimaldi abbatis et Ruadperti advocati eius. sig. Hartmoti decani. † Ruadhoi prepositi. † Waltharii sacratarii. † Irfingi hospitarii. † Erleboldi portarii. † Managolti cellerarii. † Cotaberti camerarii et aliorum testium. sig. Keroldi comitis. † Wolfherii. † Perhtger. † Amalrih. † Oazo. † Adalpret. † Erchanpret. † Unnid. † Perhthart. † Waltheri. † Perhtolf. † Andreas. † Liuto. Ego itaque Albrih indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi feriam tertiana, XV kal. iun anno XXIIII Hludowici regis, sub Keroldo comite.