Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 490

Hugibreht überträgt seinen Besitz im Breisgau, den Knecht Stephan ausgenommen, an Sanct Gallen.
Datierung: 862(?) 03 01

Ego in Dei nomine Hugibreht trado ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus abbas praeesse videtur, pro remedio animae meae quicquid proprietatis vel conquisitionis in pago Prisigauge habere dinoscor, excepto Stephano servo meo, quem extra dimitto, et si aliquid ego ipse de pecunia mea in die obitus mei pro anima mea cum manu mea donare voluero, hoc volo esse extra hanc traditionem; cetera omnia, sicut in praesenti die habere visus sum, id est pecuniis, mancipiis, edificiis, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, quicquid dici aut nominari potest seu quodcumque in pignus acceptum habeo, si me vivente redemptum non fuerit, tunc post obitum meum, si redimitum fuerit, pecunia illa pro anima mea ad sanctum Gallum donetur, et, sicut iam dixi, alia omnia volo esse tradita ac delegata pro remedio anime meae ad coenobium sancti Galli; sub ea convenientia, ut easdem res ad me recipiam et annis singulis inde censum persolvam, id est II denarios vel in alio precio taxato, et ut cum eisdem rebus plagitatum habeam tantum tempus vitae maeae a parte sancti Galli beneficium, quod inde visus sum modo habere. Si autem mihi ipsi Hugiberto legitimus heres et rectus de legitima coniuge progenitus fuerit, tunc ipse post obitum meum et illius iusta ac legitima procreatio, si ab eo genita fuerit, ipsum censum solvat, quem ego annis singulis, et easdem res possideat. Redimendique nec ego Hugibert, nec ullus de heredibus meis iustis vel iniustis deinceps licentiam vel potestatem habeat. Quod si legitimi et recti mihi Hugiberto heredes a me geniti defecerint, tunc cum omni integritate ad rectores sepe dicti monasterii sancti Galli redeant habendae in evum, similiterque faciant, si de ipso censo neglegentes apparuerimus Nullusque hanc traditionem a me factam violare audeat quod si quis fecerit, illa conponat, quae in lege Alamannorum continentur et haec traditio nihilominus firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in Pinuzheim coram basilica sancti Laurentii Signum Hugiberti auctoris, qui hanc cartam fieri iussit. † Griffo. † Wolbreht. † Adalhugi. † Adalger. † Meginheri. † Engilheri. † Wolvolt. † Zeizman. † Hildiger. † Vadilleoz. † Theotpold. De Durgauge. † Craloh. † Theothart. Wolfcanc. Puaso. Wolfleoz. Ego itaque Theothart ad vicem Edilleozi diaconi scripsi et subscripsi Notavi diem dominicum, in kal. mart anno XXV Hludowici regis in orientali Francia, sub Albaricho comite.