Der Presbyter Hasuo überträgt eine Hufe zu Langenargen an Sanct Gallen.
Datierung: 861 10 03
Ausstellungsort: Wasserburg
Ego igitur in Dei nomine Hasuo presbiter tractans atque recogitans de remedio animae meae et aeterna retributione trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, cui modo venerabilis abba Grimaldus praeesse dinoscitur, unam hobam cum manu advocati mei Chuniberti, in pago Argangauge et in loco, qui dicitur Arguna eo videlicet pacto, ut ego ipse prefatam hobam omne tempus vitae meae possideam censumque inde annis singulis persolvam, id est unum denarium. Et si predictam hobam redimere voluero, licentia sit mihi redimere cum VI denariis. Si autem ego non redimero et meus obitus de hac vita contigerit redemptione non peracta, tunc prenominata hoba cum omni integritate et sine ulla contradictione redeat ad monasterium sancti Galli perpetualiter possidenda Actum in Wazzarburch publice, presentibus istis, quorum hic nomina prenotantur Signum Hasuonis presbiteri et advocati sui Chuniberti, qui hanc .....