Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 489

Abt Grimald verleiht an den Presbyter Hasuo eine von ihm an Sanct Gallen übertragene Hufe zu Langenargen gegen Zins.
Datierung: 861 10 03
Ausstellungsort: Waserburg

Christi adiuvante clementia complacuit mihi Grimaldo abbati una cum consensu fratrum necnon et advocato nostro Podololto, ut res, quas Hasuo presbyter ad nostrum tradidit monasterium, ei per hanc precariam represtaremus, quod et ita fecimus Tradidit enim nobis predictus presbyter unam hobam cum manu Chuniberti in pago Argangauge et in loco, qui dicitur Arguna; eo videlicet pacto, ut ipse prefatam hobam omne tempus vitae suae possideat censumque inde annis singulis persolvat, id est I denarium. Et si predictam hobam redimere voluerit, cum VI denariis redimat; si autem ipse non redemerit et eius obitus de hac vita contigerit redemptione non peracta, tunc prenominata hoba cum omni integritate et sine ulla contradictione redeat ad monasterium sancti Galli perpetualiter possidenda Actum in Wazzarburch publice, presentibus istis, quorum hic nomina notantur Signum Grimaldi abbatis et advocati eius Podololti. sig. Waltarii sacratarii. sig. Ruadhoi hospitarii. sig. Engilrammi portarii. sig. Paldariti cellararii. sig. Cotaberti camerarii. sig. Rihberti prepositi. Signum aliorum testium. Selbo. † Engilbold. † Wisirih. † Folcharat. † Ruadinc. † Liutpold. † Rathelm. † Theodolt. † Willihelm. † Sigiheri. † Feitir. Ego itaque Otine ad vicem Uotonis scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, V non. oct anno XXII Hludowici regis, sub Uodalricho comite.