Abt Crimolt verleiht an die Brüder The(a)thart und Bu(o)bo den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Mengen, Ambringen, Ebringen, Alcina, im Walde Ska, Anheim und an andern Orten und Kirchen gegen Zins.
Datierung: 861 07 12
Ausstellungsort: Mengen
Venerabile in Christo Crimolt abbas et Cozpret praepositus et subiectus eius Wolfpret et sub eorum dominatio Libo vocatus, Perihker in vicem Liboni constituti custodes monasterii, quod est constructum in pago Turagauginse in honore sancti Galli et ceterorum sanctorum Notum sit omnibus praesentibus quam et futuris, quod Thethart rem suam et res germani sui Buboni pariterque una traditione tradidit, sicut modo habetis dividatum cum fratre vestro Thiotolone et ultra debetis dividere, id est situm in pagellis his nominatis: Prisigaugense, Aragaugense, Morinauginse, Sasonia seu in villis nominatis: Mainga, Antparinga, Ebringa, Alcina, in saltu Ska ac Anheim, seu in ceteris villis seu basilicis, sicut karta traditionis vestre plenius commemorat, et quicquid ibidem habere visi fuistis in his locis praefatis, nisi foras dimisistis mancipiis XII, quas vos placuerint, eligere volueritis, hos liberi vultis agere in ea ratione, ut dum vixeritis, easdem res habueritis sub usu fructuario ordine beneficiare ut annis singulis ad censum denarios II utrisque ad basilicam, quae dicitur Witunauwa, in redimationem ambo solido I aut missi vestri redimant. Si autem vester unus non venerit, alter totam rem redimat cum XXX libras. Si vestri utrisque non venerit, tunc soror vestri Hiltisind et filii eius et agnatio illorum habeant in censum solidorum II et redimant cum libras C, libras L ad sancti Galli in argento, libras L inter ceteros monasterii; hoc fiat in placito publico, hoc in V annis adimpletis, videlicet in unoquoque anno XX libras, et annua eorum X annorum agatur. Hoc quoque tribuatur in oratione et in elemosina pro anima eorum Nullusque neque nos neque successores nostri nequeant infrangere istam precariam sed omni tempore de casa Dei et de nostris temporibus et successoribus nostris firma permaneat cum stibulatione subnexa Actum in Mainga publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Crimalt abbatis et Cozpret praepositi et Wolfpret et Perager in vicem Liboni, qui hanc precariam fieri iusserunt. sig. Slougo. † Hiltipert. † Peratrih. † Fruitskaf. † Wilhheri. † Muato. † Peranhart. † Adalhelm. † Reginhart. † Cozho. † Wichart. † Lantpert. † Chunipert. † Wolfho. † Richpert. † Sigimunt. † Adalwich. Notavi die IIII id. iul anno XXII regnante domno nostro Hludowico et sub Albrico comite. Zezzo presbiter scripsit