Theathart überträgt seinen Besitz zu Bäriswil (und Langenthal?) und den Besitz seines Bruders zu Langenthal an Sanct Gallen.
Datierung: 861 07 12
Ausstellungsort: Mengen
Sacrosancto monasterio, quod est constructum in pago Turigaugensi in honore sancti Galli et ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Crimolt abba et Cozpret prepositus et subiectus eius Wolfpret et sub eorum dominatione Libo vocatus et Perehtker vocatus constitutus est Ego in Dei nomine Theathart cogitans cogitavi vitam futuram vel aeternam retributionem ideo trado rem meam in superiori pago Aragauginse in villa, quae dicitur Perolteswilare et in eadem marcha et mansa, in Langatum et rem Buoboni germani mei in Langatum et in eadem marcha pariter una traditio trado similiter, id est casa, casalis cum mansis, mancipiis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, viis et inviis, cultis et incultis, et quicquid ibidem amborum loca habere visi sumus in ea ratio, ut annis singulis censum prosolvamus denarios II ad basilicam, quae dicitur Auwa. Et si unus noster non venerit, portio res sua praefata revertat ad casa sancti Galli pro anima sua, et alius rem suam praefatam redimat cum denariis IIII ad Witunouwa basilica in Brisicauge. Et si arabo venimus, redimamus cum VIII denariis aut missi nostri aut missus suus Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, qui contra hanc traditionem venire aut falsare voluerit solvat in fisco auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec traditio a nobis facta firma permaneat stipulatione subnexa Actum in Mainga publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Theothart, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Liutheri. † Peratker. † Hiltibret. † Peratrich. † Fruitskaf. † Slougo. † Wicheri. † Otbret. † Muato. † Peranhart. † Adalhelm. † Reginhart. † Cozpret. † Wichart. † Lantpret. † Chunibret. † Sigimunt. † Rihpret. † Adalwic. † Wolfho. Notavi die IIII id. iulii anno XXII regnante domno Hludowico, sub Alberico comite. Cezzo presbiter scripsit Testes de Aragouwe: † Herewine. † Theotine. † Ratinc. † Adaline. † Ruadhart. † Rihcholf. † Richine. † Hatto. † Otmunt. † Walaicho. † Wartman. † Widiman. † Waltinc. † Pleonunc. † item Waltinc. † Wolfcrim. † Theotwin. † Theotirih. † Alfrid.