Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 483

Warmunt schenkt seinen Besitz zu Utwil an Sanct Gallen und erhält ebensoviel Klosterbesitz zu Ouundorf gegen Zins.
Datierung: 861 06 13
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Warmunt cogitans pro remedio animae meae et parentum meorum trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, ubi Grimaldus venerabilis abba praeesse videtur, quicquid proprietatis hodierna die visus sum habere in pago Durgaugense in loco, qui dicitur Uttinwilare, omnia videlicet ex integro, tam aedificiis, quam domibus, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, quicquid dici aut nominari potest ea videlicet ratione, ut rectores ipsius monasterii praefatas res ad se statim recipiant perpetualiter possidendas Et si illis placuerit, tantum mihi procreationique meae legitimae in Ouundorf praestent, quantum illis in Uttinwilare tradidi et de ipsis rebus censum persolvam annis singulis, id est II denarios vel I maldrum. Necnon simili modo legitima procreatio mea faciat. Insuper sicut alii cives ligna et materiam cedendi potestatem habeam Si quis vero huius traditionis cartulam irrumpere conatus fuaerit ad aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et haec cartula nihilominus firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signa continentur Signum Warmunt, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Tagabert. † Starcholf. † item Tagabert. † Hizzi. † Arnolt. † Folpert. † Altine. † Folchere. Ego itaque Wichram indignus monachus scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, idus iunias anno XXIII regni Hludowici, sub Adalberto comite.