Abt Grimald verleiht an Ratpert den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Steinmur gegen Zins.
Datierung: 861 06 18
Ausstellungsort: Dielsdorf
Christi igitur favente clementia Grimaldus abba monasterii sancti Galli. Complacuit mihi una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Ruadperti ut res, quas Ratpertus ad sanctum Gallum contradidit, ei iterum per hanc precariam represtaremus, quod et ita fecimus Tradidit enim nobis supradictus homo quicquid proprietatis habere visus est in loco, qui dicitur Steinicmura, et omne, quod ei pater suus et mater sua dereliquerunt, hoc est edificiis, campis, pratis, pascuis, viis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici vel nominari potuit, omnia ex integro ad predictum cenobium tradidit, praeter adquisitionem suam ea videlicet ratione, ut easdem res ad se reciperet censumque annis singulis inde persolveret, id est II denarios ad basilicam in Theolvesthoruf sitam. Et si redimere voluisset, cum I solido id fecisset ad predictum monasterium. Et si uxor eius Ruadlind eum supervixisset, cum eodem censu hoc possideret et redimendi licentiam non haberet. Si autem precariam huius traditionis alicui de propinquis suis relinqueret, tunc ipse easdem res haberet censumque annis singulis, id est I solidum, persolveret et redimendi licentiam non habuisset. Si autem precariam predictam nulli de proximis suis dimisisset, tunc post obitum suum et uxoris suae ad predictum monasterium redirent perpetualiter possidende Actum in loco, qui dicitur Theolvesthoruf publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Ruadperti, qui hanc precariam fieri decreverunt. † Hartmoti decani. † Erlaboldi prepositi. † Engilrammi portarii. † Ruadhohi hospitarii. † Walthere sacratarii. † Paldirit cellararii. † Cotabreht camerarii et aliorum testium. † Reginger. † Ruadpret. † Ratpret. † Ruadhoh. † Theotirihc. † Reginhart. † Hiltibold. † Erchanbret. † Adalbret. † Engilbold. † Otine. † Petto. † Paldker. † Cotesman. † Otpret. † Pebo. † Altram. † Theotpret. Ego igitur Amalbret indignus monachus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, XIIII kal. iul anno XXII regni Hludowici, sub Keroldo comite.