Wolaliub gibt zwei Hörige frei gegen einen jährlichen Zins an Frauenzell.
Datierung: 861 04 24
Ausstellungsort: Rothis
Notum sit omnibus tam praesentibus, quam superventuris quod ego Wolaliub cum manu advocati mei Engilboldi duo mancipia mea, id est Thiotonem et Wadindam, in Dei amore libertate donavi ea tamen ratione, ut annis singulis ad Cellam Ratpoti, quae ad monasterium sancti Galli pertinet, in censu IIII denarios solvant Actum in loco, qui dicitur Rota publice, praesentibus his, quorum hic signa continentur Signum Wolaliub et advocati eius Engilboldi, qui hanc notitiam fieri voluerant, et aliorum testium. sig. Engilhelm. † Cundhart. † Ruadker. † Wano. † Oadalwart. † Wolfleip. † Reginker. † Tagapert. † Folcholt. † Sinderat. † Uto. Wato. Ego itaque Nandcrim indignus monachus ad vicem Richperti rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, VIII kal. maias anno XXII regni Hludowici, sub Gozperto comite.