Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 480

Thancpert schenkt 6 Juchart Ackerland zu Neschwil an Sanct Gallen, um dadurch seinen Antheil an dem von seinen Eltern zu Ludetswil an Sanct Gallen übertragenen Besitz wieder einzulösen.
Datierung: 861 04 17
Ausstellungsort: Fuorewanga

Omnibus itaque notum est, qualiter parentes Thancperti cuiusdam hominis omnem hereditatem illorum, quam in Ludolteswilare possederunt, ad monasterium sancti Galli tradiderunt eorumque legitimis heredibus cum censu proserviendum dereliquerunt. Postea vero complacuit praedicto Thancperto, quatenus suam partem praedictae hereditatis, quae illi in portionem devenit, et censum, quem singulis annis inde persolvere debuit, hoc est IIII denarios cum alia sua hereditate, unde censum non redderet, a praefato monasterio redimeret, sicut et fecit Ego namque in Dei nomine Thancpret trado ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus venerabilis abba praeesse videtur, VI iuchos de terra arabili in loco Neschiwilare nuncupato, et redimo inde meam partem illius hereditatis, quam parentes mei in Ludolteswilare tradiderunt; necnon et censum, quem annis singulis inde persolvere debui, hoc est IIII denarios, similiter redimo; eo videlicet pacto, ut sine ullo censu illam hereditatem, quam in Ludolteswilare in meam portionem a coheredibus accepi, mihi deinceps in proprietatem a monasterio sancti Galli redemptam habeam meisque legitimis heredibus derelinquam, similique modo et illae res, quas ego in Neschiwilare tradidi, ad monasterium statim redeant in aevum possidendae Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem et conventionem venire et irrumpere conaverit sociante fisco multam componat, id est auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nihilominus haec traditio et conventio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in loco, qui dicitur Fuorewangun publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Thancperti, qui hanc traditionem et conventionem fieri et firmare rogavit. sig. Amalrici centurionis. † Wolfharti. † Lantolt. † Andreas. † Erih. † Theotpret. † Otheri. † Amalpret. † Pato. † Cotafrid. † Waltheri. † Cozolt. † Ruadleih. † Wolfhart. † Liutgis. † Adalhart. † Liutolt. † Liutpret. † Adalbret. † Regimbret. † item Regimbret. † Sindolt. Ego itaque Folchardus indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, XV kal. maias anno XXII Ludowici regis, sub Adalberto comite.