Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 479

König Ludwig bestätigt den Tausch Abt Grimalds an den Grafen Konrad von drei Vollhufen zu Rickenbach und Liubilinwang gegen eine Kirche und einen Hof zu Eigileswilare und 60 Juchart zu Forst (?) und einen Neubruch zu Röthenbach (?).
Datierung: 861 04 01
Ausstellungsort: Frankfurt

In nomine sanctae et individuae trinitatis Hludowicus divina favente gratia rex. Si enim ea, quae fideles regni nostri pro eorum oportunitatibus inter se commutaverint, nostris confirmamus aedictis, regiam exercere consuetudinem et hoc in postmodum iure firmissimo mansuram esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum solertia, quia quidam venerabilis abba atque archicappellanus noster Grimaldus, necnon et quidam comis inluster nomine Chuonratus dixerunt nobis, eo quod pro ambarum partium oportunitate de quibusdam rebus inter se nuperrimam commutationem fecissent. Dedit itaque praefatus Chuonratus praedicto abbati ad monasterium sancti Galli in comitatu Linzigauge in loco nuncupato Eigileswilare unam basilicam et casam cum curte ceterisque edificiis ac de terra culta LX iugera in Foraste iacentia, necnon et unum novale iacentem in marcha Argungaunensium, inter Eigileswilare et Forastum et Rotinbahc situm. Et econtra accepit a supradicto abbate ex parte monasterii sancti Galli

hobas III pleniter emensas inter Richinbach et Liubilinwang sitas; ea videlicet ratione, ut utraque pars accepti ius concambii perpetuis deinceps temporibus inconvulsum et inviolabile absque ullius inquietudine vel repetitione possideat. Insuper etiam ex nostra largitione ad praefatum monasterium concedimus, ut ipsa familia in ipsa cellula manens potestatem habeant materia et ligna cedendi et pasturam animalibus, qui in eadem cellula sunt, hoc est in iumentis et bubus et ovibus et porcis atque capris. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas nobis ad relegendum ostenderunt; sed pro integra firmitate ac securitatis studio depraecati sunt celsitudinem nostram, ut eas commutationes per nostrum mansuetudinis praeceptum confirmare deberemus. Quorum petitioni denegare noluimus, sed unicuique fidelium nostrorum cognoscat magnitudo, hos apices serenitatis nostrae eis fieri iussimus, per quos decernimus atque iubemus, ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti, ita deinceps per hanc nostram auctoritatem iure firmissimo teneat atque possideat et faciat exinde quicquid sibi libuerit. Et ut haec auctoritas concessionis atque confirmationis nostrae firmior habeatur et per futura tempora a cunctis fidelibus nostris verius credatur atque diligentius conservetur, de anulo nostro subter eam iussimus sigillari. Walto ad vicem Grimaldi archicappellani recognovi et subscripsi. Data kal. april., anno Christo propitio XXVIIII regni domni Hludowici serenissimi regis in orientali Frantia regnante, indictione VIIII. Actum Franconofurt palatio regio. In Dei nomine feliciter. Amen.