Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 481

Abt Grimald verleiht an Ottram den von Kisilolt an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Ottrammesriohd gegen Zins.
Datierung: 861 04 24
Ausstellungsort: Rothis

Christi favente clementia Grimaldus abba. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Nandkeri ut res, quas nobis Kisilolt tradidit, Ottrammo per precariam represtaremus Tradidit enim nobis predictus homo Kisilolt omnem proprietataem suam, quam in presenti die habere videtur in pago Nibilkeuve et in loco, qui dicitur Ottrammesriohd, ex integro, tam domibus, quam edificiis, silvis, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis; ea videlicet ratione, ut easdem res Ottram et uxor eius nomine ...... et filii eorum et tota procreatio eorum, si in ingenuitate permanserint, in censum habeant, id est annis singulis IIII denarios; si autem in servitutem redacti fuerint, tunc eaedem res ad monasterium redeant perpetim possidende absque ullius contradictione. Actum in Roto publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Nandkeri, qui hanc precariam perpetraverunt. sig. Hartmoti decani. sig. Irfingi prepositi. sig. Rihperti prepositi. sig. Erlepaldi prepositi. sig. Wolfcozi prepositi. sig. Rudhoi ospitarii. sig. Walterii sacratarii. sig. Engilrammi portarii. sig. Paldariti cellararii. sig. Cotaberti camerarii. Signa et aliorum testium: Engilhelm. Engilbold. Cundhart. Ruadker. Wano. Huadalwart. Wolflep. Reginker. Tagapret. Folcholt. Sinderat. Uto. Huatto. Ego itaque Bernwicus indignus subdiaconus in vicem Rihcperti scripsi et subscribsi Notavi diem iovis, VIII kal. maias anno XXII Hlodowici regia, sub Cozberto comite.