Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 468

Wita und ihr Sohn Richini schenken 26 Juchart zu Fägswil an Sanct Gallen, um dagegen eine von Sanct Gallen angesprochene Hufe zu Hadlikon gegen Zins zu behalten.
Datierung: 859 06 02
Ausstellungsort: Dürnten

Igitur in Dei nomine cum plurimis cognitum sit, qualiter ego Wita et filius meus Richini ab advocato monasterii sancti Galli pro illa hoba, quam in Hadalinchovun habuimus, interpellati sumus, convenit nos cum Grimaldo abbate et cum aliis eiusdem monasterii fratribus, ut de nostra aliquid hereditate causa pacis atque conventionis ad ipsum coenobium contraderemus. Quapropter tradimus atque transfundimus in Fagineswilare nostrae hereditatis XXVI iugera confestim ad proprietatem ipsius monasterii possidenda; eo tamen pacto, ut nos omnisque nostra legitima procreatio supradictam hobam in Hadalinchovun absque ullius interpellationis molestia possideamus censumque ex ea per singulos annos ad ipsum caenobium persolvamus, id est III maldros sive VI denarios vel precium VI denariorum in ferramentis, qualecumque ex his tribus facilius inveniri possimus. Legitima vero nostra procreatio si defecerit, tunc ipsa hoba pleniter ad ius monasterii redeat Actum publice in Tunriuda, presentibus istis, quorum hic nomina scripta tenentur Signum Selbo. † Uazo. † Ruadpret. † Ruadleih. † Witirih. † Hartirih. † Pebo. † Erchanpret. † Paldolt. † Hiltipold. † Waltere. † Perefrid. † Perethart. † Ruadpret. † Werinbret. † Cunzo. † Ehtohlt. † Sigihart. † Eito. Ego itaque Pernhart indignus monachus iussus ad vicem Cozperti scripsi et subscripsi Notavi diem IIII non. iun anno XVIIII Hludowici regis, sub Adalhelmo comite.