Abt Grimald verleiht an Liutsind und Hildikardi den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Eschenbach und Utenberg gegen Zins.
Datierung: 859 06 02
Ausstellungsort: Gossau
Christi igitur propitiante clementia complacuit mihi Grimaldo abbati cum consensu fratrum in coenobio sancti Galli degentium et Ruadperti advocati nostri ut res, quas Liutsind et Hildikardi ad sanctum Gallum contradiderunt, per hanc precariam iuxta traditionem legitime ab ipsis perpetratam possiderent Tradiderunt enim potestative ad sanctum Gallum pro remedio animarum suarum una cum manu advocati sui Wolfharti quicquid proprietatis habuerunt in Eschibach vel in Uotinperech vel in marcha ad ipsum pertinente; ea videlicet ratione, ut illae ipsae et omnis earum procreatio easdem res ad se haberent et annis singulis inde censum persolverent IIII denarios. Si autem eorum legitimi heredes deficerent vel in servitutem sive violentiam census redacti fierent, tunc eaedem res ad ipsum monasterium redirent perpetualiter possidendae Actum in Cozzesouwo publice, presentibus istis, quorum hic nomina scripta tenentur Signum Grimaldi abbatis et advocati sui Ruadperti. sig. Hartmoti decani. † Selbo. † Uazo. † Ruadpert. † Ruadleich. † Witirich. † Hartirich. † Pebo. Ego itaque Herimot indignus monachus iussus ad vicem Cozperti scripsi et subscripsi Notavi diem IIII non. iun anno XVIIII Hludowici regis, sub Adalhelmo comite.