Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 469

Epilo und sein Bruder Adalhart übertragen 32 Juchart zu Gebertswil an Sanct Gallen.
Datierung: 859 06 24
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego igitur in Dei nomine Epilo et frater meus Adalhart tradimus XXX et duos iuchos pro remedio animarum nostrarumad monasterium sancti Galli, cui modo Grimaldus abba preesse dinoscitur, quicquid hodie visi sumus habere in pago Durgaugense in villa, que dicitur Keberatesvilare, id est tam domibus, quam aedificiis, viis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, quicquid dici vel nominari potest, omnia ex integro ad iam dictum monasterium volumus esse tradita atque delegata; ea ratione videlicet, ut habeamus in ipsa marcha licentiam et potestatem ad ligna cedenda et aedificia construenda et pascua necessaria et omnia talia, quibus indigemus, et ut ipsas res ad nos recipiamus diebus vite nostre censumque inde persolvamus annis singulis, id est II maldros de grano. Similiter tota legitima procreatio nostra ipsam rem sub eodem censu habeant Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi, quod absit, vel aliquis de posteris nostris hanc chartulam falsificare voluerit auri untias tres, argenti pondera V ad erarium regis coactus persolvat et quod inchoaverit minime perficere liceat et nihilhominus haec tradicio firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Epilonis et fratris eius Adalharti, qui hanc tradicionem figeri rogaverunt. sig. Mahterati. † sig. Heitir. † Alpheri. † sig. Ruadpret. † Hartpret. † Adalpret. † Sindolt. † Hunger. † Willihelm. † Ratpoto. Ego itaque Nandcrimus indignus monachus rogatus scribsi et subscribsi Notavi diem sabbati, VIII kal. iul anno XVIIII regni Hludowici, sub Adalhelmo comite.