Gisalbret überträgt seinen Besitz zu Goldach an Sanct Gallen.
Datierung: 859 05 02
Ausstellungsort: Goldach
Ego igitur in Dei nomine Gisalbret divino amore compunctus ad coenobium sancti Galli, ubi Grimaldus abba praeesse videtur, trado atque transfundo quicquid proprietatis in Coldahun sive in marcha ad ipsam villam pertinente praesenti die visus sum habere ea videlicet conditione, ut omnis pars silve, quae in ipsa marcha ad meum pertinet proprietatem, ad ipsum deinceps pertineat monasterium, et econtra ipsius rectores monasterii in diversis rebus meae paupertati necessariis meam adiuvare studeant inopiam; ipsam autem possessionem, quam in iam dicta villa possideo, libera adhuc potestate optineam. Et si ad monasterium ire disposuero, ab ipsius monasterii rectoribus victum et vestitum accipiam, ipseque res ad ipsius proprietatem monasterii deinceps integerrime pertineant Si vero aliqua persona contra hanc traditionem venire temptaverit ad aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et effectum sue perverse machinationis non optineat, hecque cartula nihilominus firma et stabilis maneat cum stipulatione subnixa Actum in ipsa villa, quo dicitur Coldaha publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Gisalberti, qui hanc traditionem fecit. sig. Cundoroch. † Isger. † Pernhart. † Ernust. † Cozbret. † Isaac. † Thancho. † Wittagauo. † Vurumheri. † Hartbret. † Adalpret. † Isanpret. † Richpret. † Otpret. Ego itaque Otine indignus monachus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, VI non. mai anno vicesimo regni Hlodowici, sub Adalhelmo comite.