Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 465

Abt Grimald verleiht an Perevrid den von ihr an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Billikon gegen Zins.
Datierung: 858 08 29
Ausstellungsort: Billikon

Christi igitur favente clementia placuit mihi Grimaldo abbati ceterisque fratribus, consentiente etiam Ruadberto advocato nostro ut res, quas Perevrid ad sanctum Gallum tradidit, per hanc precariam iuxta traditionem legitime ab ipso peractam possideret. Idem namque Perevrid tradidit quicquid proprietatis habuit in pago Zurichgauense, villa nomine Pichilinchova, excepto uno prato iuxta domum Adalvridi et uno agro, qui adiacet case Selbonis, ubi venatione piscium fungitur, et altero prato inter Parachstetin et Heremuntinchovun, alia omnia tradidit cum omni integritate ad iam dictum monasterium; ea videlicet ratione, ut ille ipse easdem res possideret annisque singulis censum inde persolveret, id est duos denarios. Similiter et mater illius, si eum supervixisset, eas res sub eodem censu possideret. Ipse vero Perevrid si easdem res redimere voluisset, cum sex denariis id faceret. Si autem ipse non perfecta redemptione obiret, legitimi heredes illius ex legitimo procreati coniugio easdem res possiderent et supradicti rationem census annis singulis inde persolverent. Ipsi etiam heredes legitimi si eas res vellent redimere, cum VI denariis id facerent. Actum in villa Pichilinchova publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Grimaldi abbatis. † sig. Hartmoti decani. sig. Engilrammi portarii. sig. Cozberti prepositi. sig. Selbonis. † Adalvrid. † Cozbreth. † Bebo. † Chunibret. † Winiman. † Theoterat. † Meginhere. Ego itaque Notger scripsi et subscripsi Notavi diem II feria, IIII kal. sept anno XVIIII regni Hludowici regis, sub Kerolto comite.

Es folgt auf der Rückseite:

Berefrid tradidit quidquid in Pihclinchovun habuit, excepto una prata iuxta casam Adalfridi et uno agro iuxta casam Selbonis, ubi eius piscatio est, et aliam pratam inter Paracstetim et Heremintinchovun, reliqua omnia tradidit cum omni integritate. Census denarii II sue matri et sibi, si redimere voluerit, cum VI denariis facerent: si non redimerit, post amborum decessum ad monasterium redeat Testes Selbo. Adalfrid. Adalene. Cozbert. Witolt. Bebo. Svidker. Houto. Chunbert. Winiman. Theoterat. Mekinhere. Notger scripsit IIII kal. sept., anno XIX regis Hludowici et ego Bebo testis iussu Grimaldi abbatis ad precariam exnotavi