Reginbert überträgt seinen Besitz zu Degerschen und seinen Antheil an der Kirche Turbenthal an Sanct Gallen.
Datierung: 858 03 27
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Reginbert trado ad monasterium sancti Galli pro animae meae remedio et aeterne retributione quicquid proprietatis in villa Tegereska in quibuslibet rebus videor habere, sed et portionem basilicae in Turbatun, quae me contingit quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volo; sub ea ratione, ut ipse res ad partum monasterii possideantur et filius meus Waltheri in eodem monasterio congruum nutrimentum habeat, et si ad monachilem dignitatem profecerit, suum locum habeat. Si autem hoc non evenerit, tunc liceat mihi ipsas res redimere cum I solido et hereditario iure possidere Si quis vero, quod fieri non credo, contra hanc cartam inrumpere temptaverit proximo fisco multa componat, id est auri uncias III, argenti pondera V et quod inchoaverat minime perficere valeat, sed haec presens traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Reginberti, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Hartbert. † Wolfhart. † Lantfrid. † Lantolt. † Strello. † Alpheri. † Tagabert. † Erfo. † Liutbert. † Otheri. † Waltheri. † Reginolf. Ego itaque Irminfridus diaconus rogatus scripsi et subscripsi die dominico, VI kal. apr anno XVIIII regni Hludowici regis, sub Adalhelmo comite.