Petto vertauscht an Äbt Crimald eine Wiese zu Nordwinga gegen eine Casate zu Westaua.
Datierung: 858 05 14
Ausstellungsort: Leiblach
Omne namque, quod inter partes diversas sanis diffinitum fuerit consiliis, propter iurgia devitanda subsequentia scriptionis vinculo firmare necessarium est Convenit igitur Pettonem cum Crimaldo abbate et advocato Podalolto, ut firmitates pari ratione conscriptas sui perpetrarent concambii, sicut et fecerunt Dedit itaque Petto supradicto abbati in villa Nordwinga nuncupata unum pratum, quod ibi sui iuris videbatur et accepit in Westauun unam casatam cum pomario et terram ad eandem casatam pertinentem; ea videlicet ratione, ut utraque pars accepti concambii perpetuis deinceps temporibus inconvulsum et inviolabile absque ullius inquietudine vel repetitione possideat Praesens ergo concambii carta ex utraque parte firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnexa Actum iu villa Liubilaha nuncupata publice, praesentibus istis Signum Crimaldi abbatis et advocati sui Podalolti et Pettonis, qui hoc concambium perpetraverunt. Signa aliorum testium: sig. Waldrammi. sig. Heimo. sig. Egibret. sig. Sigifrid. sig. Heiterich. sig. Adalhelmi. sig. Piricho. sig. Ummo. sig. Ellinwart. sig. Hadabold. sig. Ruadmunt. sig. Adalwic. Ego itaque indignus subdiaconus Bernwicus rogatus in vice Reginolti scribsi et subscribsi Notavi diem martis, prid. id. april regnante domno nostro Hludowico annoXVIIII, sub Welfone comite.