Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 460

Abt Grimald verleiht an Ruadsind den von ihr an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Egg gegen Zins.
Datierung: 858 03 13
Ausstellungsort: Egg

Christi igitur favente clementia complacuit mihi Grimaldo abbati cum consensu fratrum in coenobio sancti Galli degentium et Ruadperti advocati nostri ut res, quas Ruadsind ad sanctum Gallum tradidit, per hanc precariam iuxta traditionem legitime ab ipsa perpetratam possideret Tradidit namque potestativae ad ipsum monasterium cum manu advocati sui Ruadperti quicquid proprietatis habuit in Ecca marcha; eo videlicet pacto, ut ipsa et omnis eius legitima procreatio eas res possideret censumque ex eis annis singulis ad supradictum monasterium persolveret, et si legitima procreatio eius defecerit, tunc ipsae res pertinerent ad supra prefatum coenobium perpetualiter possidendae Actum in ipsa villa, quae dicitur Ecca publice, presentibus istis, quorum hic signacula subnotantur Signum Grimaldi abbatis et advocati eius Ruadperti. sig. Waltarii sacratarii. sig. Engilrammi portarii. sig. Ruadhoi hospitarii. sig. Isanrichi camerarii. sig. Lanttolt. sig. Wolfhart. sig. Amalrich. sig. Hadamar. sig. Adalpert. sig. Ruadpert. sig. Erchanpert. Ego itaque Otine indignus monachus ad vicem Cozperti rogatus scripsi et subscripsi die dominico, III id. mar anno XVIIII regni Hludowici, sub Adalhelmo comite.