Abt Grimald gibt den Hörigen Unduruft gegen Abtretung von 4 Jucharten zu Hagenbuch, Elgg und Schneit gänzlich frei.
Datierung: 856 02 12
Ausstellungsort: Winterthur
Igitur dum pluribus cognitum esse constat, qualiter nos Grimaldus abba et advocatus noster Posso partibus monasterii sancti Galli quendam hominem Unduruft nomine ad servitutis iugum adtrahere voluimus, et ideo in mallo publico coram comite Oadalrico scilicet ego Grimaldus et predictus advocatus noster Posso illum pleniter ad servitium prefato monasterio quesivimus nobisque et successoribus nostris illum subiugare conati sumus. Ille autem inito consilio, predictus videlicet Unduruft, studuit se reconciliare, quam servituti succumbere, sagacibusque flagitationibus a nobis et ab advocato nostro petivit, ut se nobis- cum pacificare valuisset. At nos propter amorem Domini illius rogationibus sensum acommodantes consentiebamus, reconciliationem non rennuentes. Atque ob id iam dictus homo Unduruft de optimo et medio, quod habuit territorio, inter Haganbuah et Eligauge ac Sneita iuchos IIII ad reconciliationem nobis dedit; scilicet ut a die presente ita ingenuus consistat, quasi si ab ingenuis parentibus sit progenitus. Nosque ea ratione illud accipientes, quatenus ipse nostra ex parte ab omni servitutis vinculo sit exutus in perpetuum, totaque eius agnitio, posteritas et procreatio similiter sit absoluta sub ea condictione, quae modo ab illo genita est et deinceps progenita fuerit, tamquam si ex liberis fuissent parentibus procreati. Hocque conscriptionis vinculo firmare iussimus Actum in Wintarduro coram Oadalrico comite et cetero populo Sig. Grimaldi abbatis et advocati sui Possonis. Hartmodi decani. Thiotharti prepositi. Engilberti similiter prepositi. Keraloh portarii. Cotescalh hospitalaris. Engilram cellerarii. Signa aliorum testium: Oadalrichus comes. Adalho. Wanzo. Adalhelm. Nidger. Lantfrid. Ascheri. Ruadger. Wito. Eskirih. Wolfger. Waltfrid. Uto. Friduni. Lantolt. Heitar. Winirat. Strello. Adalram. Otheri. Alpheri. Theotpert. Cunzo. Hadapert. Wolfdrigi. Huppert. Wito iunior. Ego itaque Thiothart recognovi et subscripsi Notavi diem mercurii, II id. febr anno XVII Hludowici regis in orientali Frantia, sub Oadalricho comite.