Haycho überträgt einen Neubruch zu Ausnang an Sanct Gallen, damit seine zwei mit einer Hörigen erzeugten Kinder nicht ebenfalls hörig werden.
Datierung: 856 02 25
Ausstellungsort: Ausnang
Ego quidem Haycho filius Uodalberti. Devenit mihi, ut in coniunctionem quandam feminam mihi usurpassem, nomine Otpirgam, que tunc temporis libera fuit, postea vero ab Emilone advocato ad ipsum monasterium sancti Galli in servitium adquisita, et ex ea mihi liberi II procreati fuerant, quorum nomina erant Wolvini et Uoto. Ideoque propter conpassionem genitorum, ne in conditionem servilem cogerentur, talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis traderem ad monasterium locis illis aptum, quod et ita feci Tradidi videlicet ad Hasumwanc ipsa marca adherentem runcalem, I hobam etiam et amplius continentem ea conditione, ut ipsi illic resideant et ibi laborant tempus vitae suae et annis singulis censum inde persolvant qualicumque praetio potuerint solidum I, insuper et IIII dies in messe aut ad foenum colligendum perficiant Si autem potestas monasterii istam tradiciohem inrumpere et eos alienigenare conaverit, tunc ego Haycho ipsas res licenciam habeam absque ullius contradictione in meam redigere potestatem. Si autem ipsi denominati per incuriam se inde abstraxerint, seu ab alienarum coniunctione feminarum seu aliqua causa casu accidente, tunc ipse praefatae res ad monasterium revertantur perpetim possidendum. Signum ipsius Haychonis et advocati monasterii Emichonis. sig. Actum ad Hasumwanc, presentibus istis: sig. Engilhelm et Engilpoldi. sig. Hiltipoldi et Scalconis. sig. Cuntardi et Gisalolfi. sig. Cunzoni presbiteri et Regimberti et Hucpoldi. Ego Madalfredus rogatus a Hrotoch praeposito scripsi Notavi diem martis, V kal. martias regnante domno Hludowico rege anno XV, sub Gozberto comite.