Weliman, Puabila, Wiba und Ruadlind übertragen ihren ganzen Besitz an Sanct Gallen.
Datierung: 855 06 20 – 856 06 20
Ausstellungsort: Poleschiricha
Ego itaque in Dei nomine Weliman et Puabila et Wiba et Ruadlind pro animae nostrae remediotradimus atque transfundimus quicquid modo presenti die visi sumus habere, tam peccuniis, quam peculiis vel conquisitionis seu quicquid dici vel nominari potest, quicquid modo habemus seu quicquid ultra in vita nostra adquisituri sumus, a modo usque in finem vite nostrae sub ea ratione, ut easdem res ad nos recipiamus tempus vite nostrae fruenda Post nostrum vero obitum praedicta omnia ad ius monasterii revertantur absque ullius contradictione Actum in Poleschirichun publice, presentibus istis Signum Welimanni et Puabilanae, Wiba et Ruadlind auctorum cartulae huius, qui illam fieri rogaverunt. sig. Libonis. † Edilleozzi. Ekkihart. Liuthart. Engilbret. Benedict. Meginhart. Ebarhart. item Vidilloz. Irinc. Skerilo. Rihpret. Erchanbold. Lantpret. Ratpret. Ego itaque Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati anno XVI Ludowici, sub Albaricho comite.