Abt Grimald verleiht an Purchard drei Hufen in. der Mark Wengen gegen Zins.
Dating: 855 04 07
Place of Composition: Kloster St. Gallen
Christi disponente providentia Grimaldus abba coenobii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum et advocati Emichonis, ut in concaptione, quae sita est in marcho Wangon prope Argunam aquiloniorem in utraque parte aquae, Reodolti filio, id est Purchardo, et omni posteritati eius hobas III dari deberemus, quod ita et fecimus ea videlicet ratione, ut dominum non habeat nisi abbatem, qui praeest monasterio sancti Galli, et ad illos fratres annisque singulis censum inde persolvant, id est solidum unum in quocumque pretio potuerint. Et si iterum alibi dominum elegerint, tunc praefata res ad praefatum monasterium redeat perpetualiter possidenda Actum in ipso monasterio publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Grimaldi abbatis, qui hanc confirmationis cartam fieri decrevit. sig. Hartmoti decani. sig. Rihperti praepositi. sig. Ruadhoi. Signa et aliorum testium etc. Ego itaque Otine rogatus scripsi et subscripsi die dominica, VII id. april regnante Hludwico rege nostro anno XII, sub Pabone comite.