Abt Crimold vergleicht sich mit Rihwin und seinen Miterben über streitigen Besitz zu Seeben.
Datierung: 855 03 06
Divina disponente gratia Crimoldus abba monasterii sancti Galli. Inter nos et Rihwinum et coheredes eius fuit contentio in loco, qui dicitur Seppenwanc; quapropter illuc venit Uodalrihus comes et prepositus noster Hartmuotus et advocatus Ruodhpertus necnon et Rihwinus et coheredes eius. Et iactatis inter se causis conplacuit Rihwino et Otgero atque Geroloo fratribus necnon ceteris coheredibus, ut aliquid nobis de sua proprietate donarent, quod et fecerunt, ita ut a nobis pagaliam firmitatis acciperent; ea videlicet ratione, ut nos supra nominatum locum, qualiter tunc per denotata signa segregatus est, securiter nos haberemus, nec ullus incidendi vel exstirpandi infra denotata signa habeat potestatem. Et similiter Rihwinus et coheredes eius suas portiones contra ipsum locum per se habeant, excepto ut pascua communia in agris habeamus. Quapropter ego Crimoldus cum manu advocati mei Ruodhperti pagaliam firmitatis fatio Rihwino et Otgero necnon et Geroloo et ceteris coheredibus eorum, ut nec ego, nec ullus successorum meorum eis deinceps de sepe iam dicto loco aliquam molestiam interpellationis ingerere presumat. Signum Crimoldi abbatis et advocati Ruodhperti, qui hanc pagaliam firmitatis fieri rogaverunt. sig. Uodalrihi comitis. sig. Wolfdhrigi. sig. Winidherii. sig. Ruodhperti. sig. Waldherii. sig. Immoni. sig. Sigiharti. sig. Eginoni. sig. Weniloni. sig. Liutpoldi. sig. Ruodhardi. sig. Otgeri. sig. Plidhgeri. sig. Wolfgeri. sig. Ruodhsteini. sig. Paldolti. Ego itaque Lantharius indignus diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem mercoris, pridia non. mar., luna VII anno XII regnante rege nostro Ludowico, sub comite Uodalriho.