Posso überträgt 3 Hörige mit ihren Familien und 6 Joch Ochsen zu Illnau, die Hälfte einer Sluterei zu Hinwil und seine ganze Sennerei zu (Mönch-)Altorf an Sanct Gallen.
Datierung: 855 04 20
Ausstellungsort: Hinwil
Ego in Dei nomine Posso, limina apostolorum Petri Paulique orationis gratia visitare cupiens ignoransque varios itineris eventus, pro animae meae remedio aliquas proprietatis meae res ad loca sancta donare curavi Trado igitur ad monasterium sancti Galli, cui Grimaldus in presentiarum praeest, quedam mancipia in villa Illinouva manentia his nominibus: Wolfmundum et uxorem eius et filios eorum, Happonem quoque et Hattonem prolemque eorum, iuga etiam boum VI ad hanc curtem pertinentia, et in Hunichinwilare dimidietatem equaritiae meae et in Altdorf totam vaccaritiam meam ea videlicet ratione, ut si de instanti itinere incolumis rediero, easdem res ad me recipiam proprio iuri subiectas si ita libitum tunc fuerit, si autem Deo disponente debitum humanum in eodem itinere exsolvero, ad praefatum coenobium omnes supradictae res revertantur Acta aest autem haec traditio in Hunichinwilare publice, praesentibus his, quorum hic nomina subscripta sunt Signum Bossonis auctoris. Ruodger. Adalbreht. Hadamar. Svab. Hartbret. Thiotbret, qui hanc vestituram facere debet. sig. Erchanbret. Waltili. Gunzo. Baldolt. Uoto. Lantfrid. Blidger. Berehthart. Ruodbertus advocatus sancti Galli. Ego itaque Marcellus ad vicem Thiotharti scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, XII kal. mai anno XVII Hludowici regni, sub Oadalricho et Geroldo comitibus.