Waldram überträgt seinen Besitz zu Waldrammeswilare an Sanct Gallen.
Datierung: 854 10 26
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Waldram trado ad monasterium sancti Galli quicquid in Waldrammeswilare, quod prius vocabatur Uodalprechteswilare, et quicquid in ipsa marcha contra fratrem meum in portionem accepi; hoc est quod Adalpret avus meus seu pater meus vel ego ipse in eodem monte, hoc est Waldrammesperc, qui coniunctus est Scuniperc, et in ipsa marcha acquirimus, cum omni integritate pro remedio animae meae parentumque meorumtraditum atque delegatum esse volo; in ea ratione, ut ipsas res ad me recipiam censumque exinde persolvam, id est IIII denarios. Si redemere voluerim, cum X solidis id agam; si autem ego non redemero, filius meus, si fuerit, vel eius legitima procreatio in eundem censum habeat, et si redimere voluerint, cum XXX solidis redimant; ita dumtaxat, ut masculinum id agat sexus. Si autem filium non habuerim vel aliquando ad feminam hereditarium ius pervenerit, nequaquam ipsas res possideant, sed cum omni integritate ad iam dictum coenobium redeant in aevum possidendae Hanc autem traditionem si quis irrumpere voluerit ad erarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus suum obtineat vigorem stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio, presentibus istis Signum Waldrammi auctoris. Signa aliorum testium: Vurmhere. Perichker. Alphere. Theitpret. Woffo. Ruadmunt. Ysanpret. Luithere. Hagano. Walto. Sindolf. Ruadpret. Engilram. Sigipret. item Ruadpret. Ego itaque Albrich rogatus scripsi et subscripsi anno XV Hludowici regis, VIII kal. nov., die sabbati, sub Uodalrico comite