Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 437

Waltarat schenkt ihren Besitz zu Fägswil an Sanct Gallen gegen Verleihung von Klosterbesitz in Binzikon gegen Zins.
Datierung: 845 08 06
Ausstellungsort: Wurmspach und Busskirch

In Dei igitur omnipotentis nomine Ego Waltarat trado ad monasterium sancti Galli ubi Grimaldus abbas preesse dinoscitur, una cum manu advocati mei Uazonis et consensu filiorum meorum pro anime meae remedio quicquid in villa Vaginesvilare nuncupata in pago Zurihgauge, cuncta quae in predicta willa et in omnibus finibus eius presenti die habere dinoscor, omne quod dici aut nominari potest, a praesenti diae ad prefatum monasterium volo esse tradita ae delegata; sub eo scilicet condictu, ut ab eodem monasterio et rectoribus eius quasdam res in willa Pinuzzinhovun vocitata sitas, quas nos iniusta machinacione nobis in proprium vindicare voluimus, sed postea a preposito et advocato convicti restituimus, predictas res ipsasque causas contra nostrum proprium recipientes; — ea racione, ut ipsas res ego et legitima mea procreacio tempus vitae nostrae possideamus censumque inde annis singulis persolvamus, id est XII panes rectos totidemque siclas de cervisa, I frisgingam dimidium solidum valentem, iuchum arare, seminare, colligere atque intus ducere. Hoc ego Waltarat faciam tempus vitae meae et cuncta procreacio mea legitima a me genita atque posteritas predictum censum annis singulis solvant et easdem res possideant. Redimendique licenciam nec ego Waltarat nec ulla posteritas mea habeat, sed in vestitura sancti Galli permaneat Nullusque contra hanc cartulam venire audeat quod si quis presumpserit, illa componat, quae in lege Alamannorum continentur Actum in confinio Vurmirrispah et Fussinchirichun publice, presentibus istis Signum Walterate et advocati sui Uazonis. sig. Heitonis et Hartmanni et Egharti, filiorum suorum consenciencium. sig. Posso. Wolfhart. Hadamar. Heitar. Vitirih. Adalbret. Utto. Hiltibold. Waltheri. Perathart. Peratger. Engilbret. Cundbret. iosep. Valtili. Egihere. Perahfrid. Erchanpret. Ego itaque Edilleoz indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem lune, VIII id. aug anno XV Hluuduwici regis, sub Gerolto comite.