Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 436

Wolfger und sein Sohn Engilgar übertragen ihren Besitz zu Uznach und Buwil (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 854 07 25
Ausstellungsort: Uznach

Ego in Dei nomine Wolfger una cum manu filii mei Engilgarii consencientis tradimus ad monasterium sancti Galli pro remedio anime nostrae parentumque nostrorumquicquid in Uzinriuda et in Puabinwilare vel in eadem marcha visi sumus habere cum domibus, aedificiis, pratis, campis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, quicquid dici aut nominari potest, nihil extra dimittens sed omnia tradens ad prefatum coenobium; sub ea convenientia, ut easdem res ad nos recipiamus et annis singulis censum inde persolvamus, id est I denarium. Similiter et tota procreatio nostra legitima, si easdem res habere voluerit, faciat. Quod si legitimi heredes nostri defecerint a nobis utrisque geniti, tunc Altagund filia mea, soror Engilgarii filii mei, prefatas res ad se recipiat et predictum censum persolvat. Redimendique licenciam nec ego Wolfger nec Engilger nec Altagund nec ullus de heredibus nostris habeamus. Si autem legitima nostra generacio defecerit, tunc ad sepe dictum monasterium sancti Galli predictae res redeant in evum possidende Nullusque hanc cartulam a nobis factam inrumpere audeat Quod si quis hoc presumpserit, illa componat, quae in lege Alamannorum continentur Actum in Uzinriuda, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signa auctorum Wolfgeri et Engilgeri filii sui consencientis. † Heitar. Ruadbert. Perahctolf. Helidolf. Kermunt. Reginbold. Hebinolf. Ruadpold. Kebehart. Walto. Rising. Ego itaque Edilleoz indignus diaconus scripsi et subscripsi Notavi diem mercoris, VIII kal. augustas anno XVI Hluduwici regis in orientali Francia, sub Gerolto comite.